Löydetty 4228 Tulokset: Fé
At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 3)
et præcepit eis ne manifestum eum facerent. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 16)
Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 35)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)
Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 28)
Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)