Mosaico decorativo

Löydetty 4228 Tulokset: Fé

  • Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit (Prophetia Ezechielis 21, 14)

  • hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? (Prophetia Ezechielis 21, 26)

  • Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)

  • In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris. (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)

  • Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 13)

  • Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)

  • congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea: et requiescam, et conflabo vos. (Prophetia Ezechielis 22, 20)

  • Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)

  • Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. (Prophetia Ezechielis 23, 38)

  • Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ. (Prophetia Ezechielis 23, 39)

  • Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. (Prophetia Ezechielis 23, 48)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina