Löydetty 4228 Tulokset: Fé
Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. (Liber Isaiae 33, 13)
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)
Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)
Nec dicet vicinus: Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. (Liber Isaiae 33, 24)
Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. (Liber Isaiae 34, 2)
Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum. (Liber Isaiae 34, 3)
Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium. (Liber Isaiae 34, 5)
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. (Liber Isaiae 34, 6)
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. (Liber Isaiae 37, 8)
Ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt: et tu poteris liberari? (Liber Isaiae 37, 11)
Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, (Liber Isaiae 37, 18)