Löydetty 4228 Tulokset: Fé
Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. (Liber Ecclesiasticus 4, 9)
Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: (Liber Ecclesiasticus 5, 8)
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: (Liber Ecclesiasticus 6, 28)
Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. (Liber Ecclesiasticus 7, 11)
Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris. (Liber Ecclesiasticus 7, 20)
Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam. (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. (Liber Ecclesiasticus 7, 32)
Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 35)
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. (Liber Ecclesiasticus 8, 22)