Mosaico decorativo

Löydetty 4228 Tulokset: Fé

  • Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, (Liber Sapientiae 9, 1)

  • In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. (Liber Sapientiae 10, 11)

  • et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant: et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam. (Liber Sapientiae 10, 14)

  • Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, (Liber Sapientiae 10, 19)

  • quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. (Liber Sapientiae 10, 21)

  • Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. (Liber Sapientiae 11, 2)

  • Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt: (Liber Sapientiae 11, 5)

  • aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; (Liber Sapientiae 11, 19)

  • Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti. (Liber Sapientiae 11, 25)

  • Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum ; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. (Liber Sapientiae 12, 19)

  • Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex: (Liber Sapientiae 13, 1)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina