Mosaico decorativo

Löydetty 4228 Tulokset: Fé

  • Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)

  • Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole. (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • civitas parva, et pauci in ea viri ; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. (Liber Ecclesiastes 9, 14)

  • Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. (Liber Ecclesiastes 10, 9)

  • Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat ; et investigans composuit parabolas multas. (Liber Ecclesiastes 12, 9)

  • Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)

  • omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. (Canticum Canticorum 3, 8)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina