Löydetty 46 Tulokset: Evangelium

  • quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)

  • sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)

  • sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)

  • in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)

  • quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)

  • Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: (Epistula II ad Timotheum 1, 10)

  • Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)

  • Et vidi alterum angelum volantem per medium cæli, habentem Evangelium æternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum: (Apocalypsis Ioannis 14, 6)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina