Löydetty 6596 Tulokset: Eum
Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. (Liber Psalmorum 129, 7)
Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus. (Liber Psalmorum 129, 8)
Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 130, 1)
Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. (Liber Psalmorum 130, 3)
Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 12)
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. (Liber Psalmorum 134, 4)
et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. (Liber Psalmorum 134, 12)
Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. (Liber Psalmorum 134, 19)
Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, (Liber Psalmorum 135, 11)
et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ; (Liber Psalmorum 135, 14)
hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber Psalmorum 135, 22)
Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti: (Liber Psalmorum 138, 3)