Mosaico decorativo

Löydetty 6596 Tulokset: Eum

  • Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos : (Liber Exodus 10, 4)

  • Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ? (Liber Exodus 10, 7)

  • Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. (Liber Exodus 10, 16)

  • Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. (Liber Exodus 10, 17)

  • Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël. (Liber Exodus 10, 20)

  • Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. (Liber Exodus 10, 23)

  • Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. (Liber Exodus 11, 7)

  • Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)

  • Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. (Liber Exodus 12, 3)

  • Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. (Liber Exodus 12, 6)

  • Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. (Liber Exodus 12, 15)

  • Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. (Liber Exodus 12, 19)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina