Mosaico decorativo

Löydetty 6596 Tulokset: Eum

  • Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes? (Liber II Samuelis 1, 19)

  • Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro. (Liber II Samuelis 1, 24)

  • Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. (Liber II Samuelis 2, 1)

  • Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: (Liber II Samuelis 2, 2)

  • Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)

  • Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, (Liber II Samuelis 2, 8)

  • regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum. (Liber II Samuelis 2, 9)

  • Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit: sola autem domus Juda sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)

  • Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. (Liber II Samuelis 2, 19)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina