Löydetty 6596 Tulokset: Eum
Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)
Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël. (Liber I Samuelis 15, 35)
Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem. (Liber I Samuelis 16, 1)
Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. (Liber I Samuelis 16, 7)
Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. (Liber I Samuelis 16, 8)
Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. (Liber I Samuelis 16, 11)
Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie: et ait Dominus: Surge, unge eum: ipse est enim. (Liber I Samuelis 16, 12)
Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus: et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha. (Liber I Samuelis 16, 13)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. (Liber I Samuelis 16, 15)
Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. (Liber I Samuelis 16, 17)
Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)