Löydetty 77 Tulokset: Esau

  • Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. (Liber I Paralipomenon 1, 34)

  • Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. (Liber I Paralipomenon 1, 35)

  • Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas: et percussit eos plaga magna. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)

  • Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)

  • Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus? (Prophetia Abdiae 1, 6)

  • Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau? (Prophetia Abdiae 1, 8)

  • Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. (Prophetia Abdiae 1, 9)

  • Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)

  • Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. (Prophetia Abdiae 1, 19)

  • Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum. (Prophetia Abdiae 1, 21)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina