Löydetty 302 Tulokset: Erunt
Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 18)
Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 5)
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 30)
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 16)
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)
consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 41)
et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. (Evangelium secundum Marcum 10, 8)