Löydetty 946 Tulokset: Erit
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. (Liber Proverbiorum 28, 9)
Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel. (Liber Proverbiorum 28, 18)
Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens. (Liber Proverbiorum 28, 20)
Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. (Liber Proverbiorum 29, 22)
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. (Liber Proverbiorum 29, 27)
Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)
et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. (Liber Ecclesiastes 3, 17)
Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. (Liber Ecclesiastes 5, 13)
Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus. (Liber Ecclesiastes 8, 12)
Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (Liber Ecclesiastes 11, 3)