Löydetty 1299 Tulokset: Ergo
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 39)
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. (Evangelium secundum Ioannem 19, 6)
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 8)
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? (Evangelium secundum Ioannem 19, 10)
Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 16)
Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine. (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)