Löydetty 350 Tulokset: Ephraim Tribus
Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias. (Liber I Samuelis 10, 19)
Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin. (Liber I Samuelis 10, 20)
Omnes quoque Israëlitæ qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthæi, sociaverunt se cum suis in prælio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum. (Liber I Samuelis 14, 22)
David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)
sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus. (Liber I Samuelis 30, 12)
regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum. (Liber II Samuelis 2, 9)
Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)
In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. (Liber II Samuelis 5, 5)
Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. (Liber II Samuelis 6, 11)
Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quæ est juxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis, (Liber II Samuelis 13, 23)
Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 10)