Mosaico decorativo

Löydetty 1607 Tulokset: Eorum

  • Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ; (Liber Isaiae 3, 4)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! (Liber Isaiae 3, 9)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 5, 25)

  • ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei ; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. (Liber Isaiae 10, 2)

  • Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea. (Liber Isaiae 10, 5)

  • Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. (Liber Isaiae 10, 10)

  • Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. (Liber Isaiae 10, 13)

  • Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. (Liber Isaiae 10, 25)

  • Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum ; et leo quasi bos comedet paleas. (Liber Isaiae 11, 7)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina