Löydetty 1607 Tulokset: Eorum
Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 33, 17)
Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 33, 18)
Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 33, 21)
Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam. (Liber Psalmorum 34, 17)
Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. (Liber Psalmorum 36, 15)
Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. (Liber Psalmorum 36, 18)
Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis. (Liber Psalmorum 36, 39)
Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. (Liber Psalmorum 43, 2)
Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos: sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. (Liber Psalmorum 43, 4)
Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. (Liber Psalmorum 43, 13)
Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus. (Liber Psalmorum 45, 4)
et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie: vocaverunt nomina sua in terris suis. (Liber Psalmorum 48, 12)