Löydetty 2391 Tulokset: Enim
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. (Liber Proverbiorum 23, 27)
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. (Liber Proverbiorum 24, 16)
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. (Liber Proverbiorum 25, 7)
prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)
non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem. (Liber Proverbiorum 27, 24)
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. (Liber Proverbiorum 30, 32)
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. (Liber Proverbiorum 31, 21)
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. (Liber Ecclesiastes 2, 16)
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? (Liber Ecclesiastes 2, 22)
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. (Liber Ecclesiastes 3, 13)
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)