Löydetty 2391 Tulokset: Enim
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. (Liber Iob 32, 18)
Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. (Liber Iob 32, 22)
Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum. (Liber Iob 33, 32)
Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. (Liber Iob 34, 3)
In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. (Liber Iob 34, 6)
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. (Liber Iob 34, 9)
Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. (Liber Iob 34, 11)
Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. (Liber Iob 34, 12)
qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. (Liber Iob 34, 21)
neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. (Liber Iob 34, 23)
Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. (Liber Iob 34, 25)