Löydetty 2391 Tulokset: Enim
Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, (Actus Apostolorum 13, 27)
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 36)
Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. (Actus Apostolorum 13, 47)
Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. (Actus Apostolorum 15, 21)
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: (Actus Apostolorum 15, 28)
Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. (Actus Apostolorum 16, 3)
Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. (Actus Apostolorum 16, 28)
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. (Actus Apostolorum 17, 20)
Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 23)
In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. (Actus Apostolorum 17, 28)
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18, 18)
Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum. (Actus Apostolorum 18, 28)