Löydetty 2391 Tulokset: Enim
Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. (Liber Ieremiae 48, 27)
Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: (Liber Ieremiae 48, 37)
Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)
Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. (Liber Ieremiae 49, 15)
Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 49, 19)
Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)
Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei? quis est enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 50, 44)
Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens. (Lamentationes 1, 22)
Mem. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)
Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. (Lamentationes 3, 33)
quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, (Liber Baruch 2, 30)
Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. (Liber Baruch 4, 7)