Löydetty 2391 Tulokset: Enim
Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 32)
Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. (Liber Ecclesiasticus 43, 33)
Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. (Liber Ecclesiasticus 43, 34)
Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 36)
Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. (Liber Ecclesiasticus 45, 5)
Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas. (Liber Ecclesiasticus 45, 27)
contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)
Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. (Liber Ecclesiasticus 48, 2)
Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti. (Liber Ecclesiasticus 49, 7)
Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quia lux Dei vestigium ejus est. (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. (Liber Ecclesiasticus 51, 24)
et collum vestrum subjicite jugo: et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam. (Liber Ecclesiasticus 51, 34)