Löydetty 4986 Tulokset: Eliseus Autem Rex Et Heliseus
quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: (Epistulam ad Philemonem 1, 12)
sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. (Epistulam ad Philemonem 1, 14)
jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? (Epistulam ad Philemonem 1, 16)
si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. (Epistulam ad Philemonem 1, 18)
Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. (Epistulam ad Philemonem 1, 22)
Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: (Epistula ad Hebraeos 1, 11)
et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. (Epistula ad Hebraeos 1, 12)
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? (Epistula ad Hebraeos 1, 13)
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. (Epistula ad Hebraeos 2, 8)
Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)