Löydetty 16539 Tulokset: Eli
Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)
dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. (Liber Genesis 6, 13)
Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. (Liber Genesis 6, 15)
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea. (Liber Genesis 6, 16)
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)
Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)
Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. (Liber Genesis 6, 19)
De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. (Liber Genesis 6, 20)
Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. (Liber Genesis 6, 21)
Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus. (Liber Genesis 6, 22)
Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. (Liber Genesis 7, 3)