Mosaico decorativo

Löydetty 398 Tulokset: Elá

  • Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius ejus pro eo. (Liber I Regum 16, 6)

  • Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis. (Liber I Regum 16, 8)

  • Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa. (Liber I Regum 16, 9)

  • propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis. (Liber I Regum 16, 13)

  • Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ? (Liber I Regum 16, 14)

  • At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. (Liber I Regum 19, 10)

  • Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. (Liber I Regum 19, 14)

  • Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. (Liber II Regum 4, 10)

  • Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. (Liber II Regum 4, 27)

  • Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum, et interfecit: regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziæ. (Liber II Regum 15, 30)

  • Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis. (Liber II Regum 17, 1)

  • Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. (Liber II Regum 18, 1)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina