Mosaico decorativo

Löydetty 398 Tulokset: Elá

  • In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. (Prophetia Danielis 5, 5)

  • Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)

  • Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium. (Prophetia Osee 1, 3)

  • Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ; (Prophetia Osee 2, 10)

  • Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. (Prophetia Osee 8, 6)

  • Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum. (Prophetia Ioel 1, 10)

  • Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)

  • Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. (Prophetia Ioel 2, 18)

  • Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)

  • Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis. (Prophetia Amos 5, 24)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina