Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. (Epistula ad Ephesios 3, 7)
in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. (Epistula ad Ephesios 3, 12)
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)
quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 23)
quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 30)
De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. (Epistula ad Ephesios 6, 10)
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: (Epistula ad Philippenses 3, 10)
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: (Epistula ad Colossenses 1, 9)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, (Epistula ad Colossenses 1, 11)
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: (Epistula ad Colossenses 1, 14)