Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 12, 19)
et in nomine ejus gentes sperabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 21)
Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 26)
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 25)
quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 32)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 41)