Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis, (Liber Ieremiae 47, 3)
Quomodo quiescet, cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi? (Liber Ieremiae 47, 7)
Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. (Liber Ieremiae 48, 4)
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. (Liber Ieremiae 48, 7)
Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. (Liber Ieremiae 48, 9)
Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. (Liber Ieremiae 48, 11)
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. (Liber Ieremiae 48, 12)
Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 48, 15)
Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)
Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? (Liber Ieremiae 48, 17)
Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 25)
Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. (Liber Ieremiae 48, 29)