Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. (Liber Isaiae 19, 3)
Et erunt irrigua ejus flaccentia: omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces. (Liber Isaiae 19, 10)
Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. (Liber Isaiae 19, 13)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. (Liber Isaiae 19, 14)
In die illa erit altare Domini in medio terræ Ægypti, et titulus Domini juxta terminum ejus. (Liber Isaiae 19, 19)
Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci. (Liber Isaiae 21, 2)
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. (Liber Isaiae 21, 9)
Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. (Liber Isaiae 22, 11)
et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. (Liber Isaiae 22, 21)
Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)
Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. (Liber Isaiae 22, 23)
Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. (Liber Isaiae 22, 24)