Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum. (Liber Proverbiorum 10, 15)
Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. (Liber Proverbiorum 11, 1)
Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. (Liber Proverbiorum 11, 5)
Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. (Liber Proverbiorum 11, 20)
Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. (Liber Proverbiorum 12, 4)
Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. (Liber Proverbiorum 12, 15)
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. (Liber Proverbiorum 14, 31)
Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit. (Liber Proverbiorum 14, 35)