Löydetty 4364 Tulokset: Ejus
Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. (Liber I Maccabaeorum 16, 21)
Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 23)
ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. (Liber I Maccabaeorum 16, 24)
et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti. (Liber II Maccabaeorum 1, 3)
Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine. (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
De Juda vero Machabæo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de aræ dedicatione, (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
sed et de præliis quæ pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem, (Liber II Maccabaeorum 2, 21)
Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret. (Liber II Maccabaeorum 3, 7)
circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
super hæc promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. (Liber II Maccabaeorum 4, 9)
ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palæstræ et præbitionis ejus injustæ, et in exercitiis disci. (Liber II Maccabaeorum 4, 14)
At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta. (Liber II Maccabaeorum 4, 24)