Löydetty 1710 Tulokset: Ego
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. (Liber Psalmorum 90, 6)
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. (Liber Psalmorum 90, 15)
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. (Liber Psalmorum 101, 12)
Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino. (Liber Psalmorum 103, 34)
Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. (Liber Psalmorum 105, 28)
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. (Liber Psalmorum 108, 4)
Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. (Liber Psalmorum 108, 22)
Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. (Liber Psalmorum 108, 25)
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. (Liber Psalmorum 115, 1)
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. (Liber Psalmorum 115, 2)
O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: (Liber Psalmorum 115, 7)
Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. (Liber Psalmorum 117, 7)