Löydetty 1710 Tulokset: Ego
Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. (Evangelium secundum Ioannem 13, 15)
Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)
Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
Et quo ego vado scitis, et viam scitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)