Löydetty 87 Tulokset: Eduxit

  • Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. (Liber Psalmorum 104, 43)

  • Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. (Liber Psalmorum 106, 14)

  • Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos. (Liber Psalmorum 106, 28)

  • Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, (Liber Psalmorum 135, 11)

  • et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ; (Liber Psalmorum 135, 14)

  • et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. (Liber Sapientiae 10, 2)

  • Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum, (Liber Sapientiae 10, 19)

  • Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant: quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt. (Liber Isaiae 43, 17)

  • Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ; (Liber Isaiae 63, 11)

  • qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; (Liber Isaiae 63, 12)

  • qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? (Liber Isaiae 63, 13)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina