Mosaico decorativo

Löydetty 1007 Tulokset: Ecce

  • quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 9)

  • Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 10)

  • Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. (Prophetia Zachariae 4, 2)

  • Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)

  • Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. (Prophetia Zachariae 5, 7)

  • Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. (Prophetia Zachariae 5, 9)

  • Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi: et ecce quatuor quadrigæ egredientes de medio duorum montium: et montes, montes ærei. (Prophetia Zachariae 6, 1)

  • Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis. (Prophetia Zachariae 6, 8)

  • et loqueris ad eum, dicens: Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et ædificabit templum Domino. (Prophetia Zachariae 6, 12)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina