Löydetty 698 Tulokset: Eat
Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 4)
Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. (Evangelium secundum Lucam 10, 23)
Factum est autem, cum hæc diceret: extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis. (Evangelium secundum Lucam 12, 11)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. (Evangelium secundum Lucam 12, 38)
Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. (Evangelium secundum Lucam 12, 43)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)