Löydetty 698 Tulokset: Eat
Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau. (Prophetia Abdiae 1, 9)
Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. (Prophetia Michaeae 4, 4)
Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. (Prophetia Nahum 1, 15)
Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat? (Prophetia Nahum 2, 11)
Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua. (Prophetia Habacuc 1, 6)
Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie ejus omnis terra ! (Prophetia Habacuc 2, 20)
Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. (Prophetia Habacuc 3, 16)
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. (Prophetia Sophoniae 3, 6)
Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat. (Prophetia Sophoniae 3, 13)
Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Prophetia Aggaei 1, 4)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 1, 9)