Löydetty 698 Tulokset: Eat
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. (Liber Proverbiorum 24, 18)
Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit. (Liber Proverbiorum 27, 16)
Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. (Liber Proverbiorum 31, 28)
Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)
Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)
Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)
Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. (Liber Ecclesiastes 10, 11)
Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)