Löydetty 699 Tulokset: Duo
Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 13)
Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 72)
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 18)