Löydetty 584 Tulokset: Domus
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: (Liber Iudith 9, 18)
qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)
si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? (Liber Esther 4, 14)
Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus. (Liber Esther 5, 1)
Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum. (Liber Esther 6, 4)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)
Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. (Liber Iob 19, 15)
Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. (Liber Iob 20, 28)
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos. (Liber Iob 21, 9)
Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? (Liber Iob 21, 28)
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. (Liber Iob 30, 23)
