Löydetty 3336 Tulokset: Dominus
Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. (Liber Genesis 42, 30)
scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. (Liber Genesis 44, 5)
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? (Liber Genesis 44, 7)
dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? (Liber Genesis 44, 19)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)
Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. (Liber Genesis 47, 25)
Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos. (Liber Exodus 2, 25)
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. (Liber Exodus 3, 2)
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. (Liber Exodus 3, 4)
Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : (Liber Exodus 3, 7)
Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)
Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto. (Liber Exodus 3, 16)