Mosaico decorativo

Löydetty 3336 Tulokset: Dominus

  • et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant, (Liber Iudicum 7, 22)

  • In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)

  • Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. (Liber Iudicum 8, 7)

  • Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. (Liber Iudicum 8, 19)

  • Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus. (Liber Iudicum 8, 23)

  • Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui cœperunt eum detestari, (Liber Iudicum 9, 23)

  • Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)

  • Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim, (Liber Iudicum 10, 11)

  • Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? (Liber Iudicum 11, 9)

  • Qui responderunt ei: Dominus, qui hæc audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus. (Liber Iudicum 11, 10)

  • Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo: qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhæi habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)

  • Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhæum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus? (Liber Iudicum 11, 23)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina