Löydetty 3336 Tulokset: Dominus
Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt. (Liber Ieremiae 6, 21)
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. (Liber Ieremiae 6, 30)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)
Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)
Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: (Liber Ieremiae 7, 13)
Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)
Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes: (Liber Ieremiae 7, 21)
Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ; (Liber Ieremiae 7, 29)
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam: (Liber Ieremiae 7, 30)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus. (Liber Ieremiae 7, 32)