Löydetty 3336 Tulokset: Dominus
Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat. (Liber Psalmorum 40, 14)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ. (Liber Psalmorum 41, 9)
Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. (Liber Psalmorum 44, 12)
Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob. (Liber Psalmorum 45, 8)
Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob. (Liber Psalmorum 45, 12)
quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram. (Liber Psalmorum 46, 3)
Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. (Liber Psalmorum 46, 6)
Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. (Liber Psalmorum 47, 2)
Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. (Liber Psalmorum 49, 1)
Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ. (Liber Psalmorum 53, 6)
Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. (Liber Psalmorum 54, 17)
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus. (Liber Psalmorum 57, 7)