Löydetty 4456 Tulokset: Dominus Deus
Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: (Liber Ieremiae 9, 23)
sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 24)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, (Liber Ieremiae 9, 25)
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. (Liber Ieremiae 10, 1)
Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes, (Liber Ieremiae 10, 2)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. (Liber Ieremiae 10, 10)
Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)
quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. (Liber Ieremiae 10, 18)
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)
Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, (Liber Ieremiae 11, 6)
Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)
Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. (Liber Ieremiae 11, 11)