Löydetty 4456 Tulokset: Dominus Deus
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, (Liber Psalmorum 124, 3)
Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël ! (Liber Psalmorum 124, 5)
Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. (Liber Psalmorum 125, 1)
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. (Liber Psalmorum 125, 2)
Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes. (Liber Psalmorum 125, 3)
Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. (Liber Psalmorum 126, 1)
Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber Psalmorum 127, 5)
Dominus justus concidit cervices peccatorum. (Liber Psalmorum 128, 4)
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 11)
Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. (Liber Psalmorum 131, 13)
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum. (Liber Psalmorum 132, 3)
Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram. (Liber Psalmorum 133, 3)