Löydetty 4456 Tulokset: Dominus Deus
Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. (Liber Iudith 16, 3)
Dominus autem omnipotens nocuit eum, et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum. (Liber Iudith 16, 7)
Væ genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ; in die judicii visitabit illos. (Liber Iudith 16, 20)
Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: (Liber Esther 10, 9)
et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. (Liber Esther 10, 12)
Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. (Liber Esther 11, 12)
Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuæ. (Liber Esther 13, 11)
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)
Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo. (Liber Esther 14, 19)
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: (Liber Esther 15, 11)
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium. (Liber Esther 16, 21)