Löydetty 4456 Tulokset: Dominus Deus
Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. (Liber II Samuelis 2, 1)
Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. (Liber II Samuelis 2, 6)
Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. (Liber II Samuelis 2, 7)
Et ait Joab: Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. (Liber II Samuelis 2, 27)
Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)
Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus. (Liber II Samuelis 3, 18)
Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam. (Liber II Samuelis 3, 35)
Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. (Liber II Samuelis 3, 39)
et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron: dixeruntque ad regem: Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quærebat animam tuam: et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. (Liber II Samuelis 4, 8)
Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)
Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël. (Liber II Samuelis 5, 2)
Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. (Liber II Samuelis 5, 10)